Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
147 Verum quoniam non solum nauta significat sed etiam favonius ipse insusurrat navigandi nobis Luculle tempus esse, et quoniam satis multa dixi, sitsit A 1NB1 est A2B2 mihi perorandum. posthac tamen cum haec tamen del. A2NB2 iterum Pl. quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus de add. F2N obscuritate naturae, deque errore tot philosophorum qui de in del. B2 bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas, ipsi contra se Stoici texuerunt.'
148 Tum Lucullus 'Non moleste' inquit 'fero nos haec contulisse. saepius enim congredientes nos, et maxume in Tusculanis nostris, si quae videbuntur requiremus.'
148 'Optume' inquam, 'sed quid Catulus sentit, quid Hortensius?'
148 Tum Catulus 'Egone' inquit, 'ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non percepto id est opinaturum sapientem existumem, sed ita ut intellegat seintelligat se N -gentes A1B1 -gentis A2B2 opinari sciatque nihil esse quod conprehendi et percipi possit. †per epochen illam omnium rerum conprobans†per AB quare Man. nec Turn. advers. 16, 18; per ep. enim illam Lb. perspicuitatem igitur contemnens nec epochen Pl. epochen Rom. -em AB probans A1 non pr- Mdv. inpr- Dav. illi alteri sententiae, nihil esse quod percipi possit, vehementer adsentior.'

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme