Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
146 num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen nimis eleganter;eliganter A1B illailla p. 100, 17 ss. subtilius. Sed quo modo tu si conprendi cf. p. 43, 2 ss. nihil posset artificia concidere dicebas nec mihi cf. p. 38, 16 ss. dabas id quod probabile esset satis magnam vim habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse. an pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia? quod si eos docuisset aliquis quam vim habere diceretur scientia, desinerent irasci; ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos quod nusquamnumquam A1 esset, quod autem satis esset ipsis relinquere. Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa versaretur in vita; tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse vidisset, quaequequaeque N quaque AB iurati iudices cognovissent ut ea non aut esse aut non esse add. Pl. facta sed ut videri pronuntiarentur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme