Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
13 Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: 'Primum mihi videmini' (me autem nomine appellabat) 'cum veteres physicos nominatis facere idem quod seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum ipsi similes esse videantur. repetunt i aii a Dav. iam AVB iam a dett. Lb. P. Valerio qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos qui leges populares de provocationibus tulerint cum consules essent; tum ad hos notiores, C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium Q. Pompeium. illi quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent; duo vero sapientissimos et clarissimos fratres P. Crassum et P. Scaevolam aiunt Tib.aiunt tib; B -tib. A2 aiuntib; V1aiuntque V2 A 2 Gracchogracchum A 2B2 -os A2V2B2 legum auctores fuisse, alterum quidem ut videmus palam, alterum ut suspicantur obscurius. addunt etiam C. Marium; et de hoc quidem nihil mentiuntur. horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum sequi dicunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme