140
Unum igitur par quod depugnet relicum est, voluptas cum honestate; de quo Chrysippo sunt,chrypsippo sunt A1 chrisippu sunt N1 chrysippusiuiit B 1 chrysippo fuit A2B2 chrisippi sunt N2 quantum ego sentio, non ** pauca acute disputata estque inter illas Pl. magna contentio. alteram si sequare, multa ruunt et maximemame A1B1 communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur, ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque vir- tutis. audi contra illosillos Epicureos qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur habiturum.