Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
121 Negas sine deo posse quicquam: ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo inmunitatem — magni quidem muneris; sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos —: negat opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quaecumque sint docet omnia effecta esse natura, nec ut ille quiqui ex Reid asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicatnec ut ... unc. corpusculis ... dicat Non. p. 189 (uncinatum). cf. p. 3, 10 interiecto inani: somnia censet haec esse Democriti non docentis sed optantis, ipse autem singulas mundi partes persequens quidquid aut sit aut fiat naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus. ne ille et deum opere magno liberat et me timore. quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numennomen B1 horrere et si quid adversi acciderit, quod cui non accidit,non acciderit A1 non accedit B1 extimescere ne id iure evenerit? nee Stratoni tamen adsentior nec vero tibi; modo hoc modo illud probabilius videtur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme