117
Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum — aut si est crediturus, quorum potissimum? omnia enim physicorum licet explicare, sed longum est; quaero tamen quem sequatur. finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse; quam quam qua A2B2 potissimum sententiamsententia A2B melius del. Dav. eliget et add. Crat. aut N disciplinam? etsi quamcumque eliget insipiens eliget; sed sit ingenio divino: quem unum e physicis potissimum probabit?probabimus AB2 -bitis N nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas; tantum de principiis rerum e quibus omnia constant videamus quem probet; est enim inter magnos homines summa dissensio.