Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
10 Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium; sed quia non laboro quam quam de. Rom. valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor. dicam enim nec mea nec ea,nec ea om. VB1 in quibus non si nonnon si non Pl. non si B1 si non AVB2 fuerint vinci me malim quam vincere. sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefactalabefactata V2B2 est, mihi tamen videtur esse verissima. agam igitur sicut Antiochus agebat. nota enim mihi res est; nam et vacuo animo ilium audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorer expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.'
10 Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme