Thesauros Literature Philosophy Academica

Academica

Academica Cicero, Marcus Tullius

Book 1

38 cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerentdiceret px sed quasdam virtutes quasiquasi *g que p 1 om. p 2 w natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat. cumque illi ea genera virtutum cf. p. 9, 26 s. quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat,hic ... disserebat om. w nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur. cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et et eum Dav. condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem.
39 cumque eas perturbationes antiqui naturales esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte animi cupiditatem alia in alia Lb. rationem collocarent, ne his quidem assentiebatur; nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum matrem esse arbitrabaturarb. matr. esse rw immoderatam quandam intemperantiam. Haec fere de moribus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme