Thesauros Literature Philosophy Academica

Academica

Academica Cicero, Marcus Tullius

Book 1

33 Nos vero volumus inquam, ut pro Attico etiam respondeam.
33 ATT. Et recte quidemquidem om. *d inquit respondes; praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.
33 VA. “Aristoteles igiturigitur om. *d primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus,quas ... erat amplexatus pars codicum Non. p. 470 ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat,ferret Ern. vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere.
34 Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea disciplina omnino semovendus est; qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et inin om. mgf moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos PolemoPolemon *g et Crates unaque CrantorCranto p 2 wg 2 Cratero g 1 Crator *g*d in Academia congregati diligenter eaeis px quae a superioribus acceperant tuebantur.utebantur *d Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas.Archesilaus x

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme