Book 6
2
Gel. N.A. 7.16.11,Non. 290M Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudii invidiam Gracchi caritas deprecabatur. Non. 409M Qui †numero optumatum et principum optulit is vocibus et gravitatis suae liquit illum tristem et plenum dignitatis sonum. Non. 501M ut, quem ad modum scribit ille, cotidiano in forum mille hominum cum palliis conchylio tinctis descenderent. Non. 517M in his, ut meministis, concursu levissimae multitudinis et aere congesto funus desubito esset ornatum. Non. 512M,Prisc. GL 3.70K Firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse voluerunt. Non. 398M Oratio Laelii, quam omnes habemus in manibus, quam simpuvia pontificum dis immortalibus grata sint Samiaeque, ut is scribit, capudines.
3
Eulog. somn. Scip. 401Or. qui rogo impositus revixisset multaque de inferis secreta narrasset haec, quae de animae immortalitate dicerentur caeloque, non somniantium philosophorum esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas.
4
August. C.D. 22.28 ut eum lusisse potius quam †quod id verum esse adfirmet dicere voluisse.