Thesauros Literature Philosophy De Republica

De Republica

De Republica Cicero, Marcus Tullius

Book 6

1 Non. 42M Totam igitur expectas prudentiam huius rectoris, quae ipsum nomen hoc nacta est ex providendo. Non. 256M Quam ob rem se comparet hic civis ita necesse est, ut sit contra haec, quae statum civitatis permovent, semper armatus. Non. 25M, Serv. A. 1.149 Eaque dissensio civium, quod seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur. Non. 519M Et vero in dissensione civili, cum boni plus quam multi valent, expendendos civis, non numerandos puto. Non. 424M Graves enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos inlecebris suis incenderunt. Non. 492M qui contuderit eius vim et ecfrenatam illam ferociam.
1 / 15 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme