Book 5
11
Gel. N.A. 12.2.6sq. ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas breviloquentiam in dicendo colat. Amm. Marc. 30.4.10 Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego, cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit, qui eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit, quod pecunia corrumpere pudentem nemo potest, dicendo potest. Non. 521M Quae cum Scipio dixisset, admodum probans Mummius; erat enim odio †quorum rhetorum inbutus C. anon. Verg. G. I, 2.348 Bandin. tum in optimam segetem praeclara essent sparsa semina.