Thesauros Literature Philosophy De Republica

De Republica

De Republica Cicero, Marcus Tullius

Book 3

7 fuisse sapientiam, tamen hoc in ratione utriusque generis interfuit, quod illi verbis et artibus aluerunt naturae principia, hi autem institutis et legibus. Pluris vero haec tulit una civitas, si minus sapientis, quoniam id nomen illi tam restricte tenent, at certe summa laude dignos, quoniam sapientium praecepta et inventa coluerunt. Atque etiam, quot et sunt laudandae civitates et fuerunt, quoniam id est in rerum natura longe maximi consilii, constituere eam rem publicam, quae possit esse diuturna, si singulos numeremus in singulas, quanta iam reperiatur virorum excellentium multitudo! Quodsi aut Italiae Latium aut eiusdem Sabinam aut Volscam gentem, si Samnium, si Etruriam, si magnam illam Graeciam conlustrare animo voluerimus, si deinde Assyrios, si Persas, si Poenos, si haec

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme