Thesauros Literature Philosophy De Republica

De Republica

De Republica Cicero, Marcus Tullius

Book 3

34 Sed his poenis quas etiam stultissimi sentiunt, egestate, exilio, vinculis, verberibus, elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate, civitatibus autem mors ipsa poena est, quae videtur a poena singulos vindicare; debet enim constituta sic esse civitas, ut aeterna sit. Itaque nullus interitus est rei publicae naturalis ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, verum etiam optanda persaepe. Civitas autem cum tollitur, deletur, extinguitur, simile est quodam modo, ut parva magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat.
35afr Isid. Orig. 18.1.2sq. Illa iniusta bella sunt, quae sunt sine causa suscepta. Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causam bellum geri iustum nullum potest. Isid. Orig. 18.1.2sq. Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi repetitis rebus.
35bfr Non. 498M Noster autem populus sociis defendendis terrarum iam omnium potitus est.
36 August. C.D. 19.21 Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque vitiosis animi partibus?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme