Thesauros Literature Philosophy De Republica

De Republica

De Republica Cicero, Marcus Tullius

Book 3

26 Ad haec illa dici solent primum ab iis, qui minime sunt in disserendo mali, qui in ea causa eo plus auctoritatis habent, quia, cum de viro bono quaeritur, quem apertum et simplicem volumus esse, non sunt in disputando vafri, non veteratores, non malitiosi; negant enim sapientem idcirco virum bonum esse, quod eum sua sponte ac per se bonitas et iustitia delectet, sed quod vacua metu, cura, sollicitudine, periculo vita bonorum virorum sit, contra autem improbis semper aliqui scrupus in animis haereat, semper iis ante oculos iudicia et supplicia versentur; nullum autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum praemium tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes, damna
27fr Lactant. Div. Inst. 5.12.5 Quaero, si duo sint, quorum alter optimus vir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum sceleratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem, qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate ac fide, proque hac opinione omnium civium bonus ille vir vexetur, rapiatur, manus ei denique adferantur, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, exterminetur egeat,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme