Book 2
67
quem iam dudum quaero et ad quem cupio pervenire. L. Prudentem fortasse quaeris? Tum ille: Istum ipsum. L. Est tibi ex eis ipsis, qui adsunt, bella copia, vel ut a te ipso ordiare. Tum Scipio: Atque utinam ex omni senatu pro rata parte esset! Sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae coercet et regit beluam, quocumque vult, levi admonitu †non actu inflectit illam feram. L. Novi et, tibi cum essem legatus, saepe vidi. S. Ergo ille Indus aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam; at vero ea, quae latet in animis hominum quaeque pars animi mens vocatur, non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat, si quando id efficit, quod perraro potest. Namque et illa tenenda est ferox
68
Non. 300M quae sanguine alitur, quae in omni crudelitate sic exultat, ut vix hominum acerbis funeribus satietur. Non. 491M cupido autem et expetenti et lubidinoso et volutabundo in voluptatibus. Non. 72M quartaque anxitudo prona ad luctum et maerens semperque ipsa se sollicitans. Non. 228M esse autem angore, esse miseria adflictas aut abiectas timiditate et ignavia. Non. 292M Ut auriga indoctus e curru trahitur, opteritur, laniatur, eliditur.