Thesauros Literature Philosophy De Vita Beata

De Vita Beata

De Vita Beata Seneca, Lucius Annaeus

Book 7

7.3 Quid dissimilia, immo diversa componitis ? Altum quiddam est virtus, excelsum et regale, invictum, infatigabile ; voluptas humile, servile, imbecillum, caducum, cuius statio ac domicilium fornices et popinae sunt. Virtutem in templo convenies, in foro, in curia, pro muris stantem, pulverulentam, coloratam, callosas habentem manus ; voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
7.4 Summum bonum immortale est, nescit exire nec satietatem habet nec paenitentiam ; numquam enim recta mens vertitur nec sibi odio est nec quicquam mutavit a vita a vita supplied by Hermes after Rossbach. optima. At voluptas tunc, cum maxime delectat, extinguitur ; non multum loci habet, itaque cito implet et taedio est et post primum impetum marcet. Nec id umquam certum est, cuius in motu natura est. Ita ne potest quidem ulla eius esse substantia, quod venit transitque celerrime in ipso usu sui periturum ; eo enim pertendit, ubi desinat, et, dum incipit, spectat ad finem.
8.1 Quid, quod tam bonis quam malis voluptas inest nec minus turpes dedecus suum quam honestos egregia delectant ? Ideoque praeceperunt veteres optimam sequi vitam, non iucundissimam, ut rectae ac bonae voluntatis non dux sed comes sit voluptas. Natura enim duce utendum est ; hanc ratio observat, hanc consulit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme