Book 7
25.1
Quid ergo sit, quare illas non in bonis numerem, et quid praestem in illis aliud quam vos, quoniam inter utrosque convenit habendas, audite. Pone in opulentissima me domo, pone aurum argentumque ubi ubi supplied by Hermes. in promiscuo usu sit ; non suspiciam me ob ista, quae etiam si apud me, extra me tamen sunt. In sublicium pontem me transfer et inter egentes abice ; non ideo tamen me despiciam, quod in illorum numero consedero, qui manum ad stipem porrigunt. Quid enim ad rem, an frustum panis desit, cui non deest mori posse ? Quid ergo est ? Domum illam splendidam malo quam pontem. Pone in in commonly supplied.
25.2
instrumentis splendentibus et delicato apparatu; nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod purpura convivis meis substernetur. Muta stragula mea ; nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super Circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo. Quid ergo est ? Malo, quid mihi animi sit, ostendere praetextatus et calceatus calceatus Schultess : causatus A. quam nudis scapulis aut sectis plantis. sectis plantis(cf. Virg. Ecl. x. 49) Schultess: sententis A.