Thesauros Literature Philosophy De Vita Beata

De Vita Beata

De Vita Beata Seneca, Lucius Annaeus

Book 7

21.4 Nec enim se sapiens indignum ullis muneribus fortuitis putat. Non amat divitias, sed mavult; non in animum illas, sed in domum recipit, nec respuit possessas, sed continet et maiorem virtuti suae materiam subministrari vult.
22.1 Quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quom quom Gertz: quam A. in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem ?
22.2 Non contemnet se sapiens, etiam si fuerit minimae staturae, esse tamen se procerum volet. Et exilis corpore aut amisso aut amisso Bourgery after Goelzer : acamisso A. oculo valebit, malet tamen sibi esse corporis robur, et hoc ita, ut sciat esse aliud in se valentius. Malam valetudinem tolerabit, bonam optabit.
22.3 Quaedam enim, etiam si in summam rei parva sunt et subduci sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam ex virtute nascentem. Sic illum adficiunt divitiae et exhilarant, ut navigantem secundus et ferens ventus, ut dies bonus et in bruma ac frigore apricus locus.
22.4 Quis porro sapientium—nostrorum dico, quibus unum est bonum virtus—negat etiam haec, quae indifferentia vocamus, habere aliquid in se pretii et alia esse potiora ? Quibusdam ex iis tribuitur aliquid honoris, quibusdam multum. Ne erres itaque, inter potiora divitiae sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme