Thesauros Literature Philosophy De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi Seneca, Lucius Annaeus

Book 9

2.11 ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querens et in angulos se retrahens et poenae incubans suae, dum illum taedet sui pigetque. Natura enim humanus animus agilis est et pronus ad motus. Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quae occupa- tionibus libenter deteruntur. Ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas in quas A: in quis Lipsius. cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexatio- nemque.
2.12 Sunt enim quaedam, quae corpus quoque nostrum eum quodam dolore delectent, ut versare se et mutare nondum fessum latus, et alio atque alio positu ventilari. Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme