Thesauros Literature Philosophy De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi Seneca, Lucius Annaeus

Book 9

2.2 Opus est itaque non illis durioribus, quae iam transcucurrimus, ut alicubi obstes tibi, alicubi irascaris, alicubi instes gravis, sed illo, quod ultimum venit, ut fidem tibi habeas et recta ire te via credas, nihil avocatus transversis multorum vestigiis passim discurrentium, quorundam circa ipsam errantium viam.
2.3 Quod desideras autem magnum et summum est deoque vicinum, non concuti. Hanc stabilem animi sedem Graeci euthymian vocant, de qua Democriti volumen egregium est; ego tranquillitatem voco. Nec enim imitari et transferre verba ad illorum formam necesse est ; res ipsa, de qua agitur, aliquo signanda nomine est, quod appellationis Graecae vim debet habere, non faciem.
2.4 Ergo quaerimus, quomodo animus semper aequali secundoque cursu eat propitiusque sibi sit et sua laetus aspiciat et hoc gaudium non interrumpat, sed placido statu maneat nec adtollens se umquam nec deprimens. Id tranquillitas erit. Quomodo ad hanc perveniri possit, in universum quaeramus ; sumes tu ex publico remedio quantum voles.
2.5 Totum interim vitium in medium protrahendum est, ex quo agnoscet quisque partem suam ; simul tu intelleges, quanto minus negotii habeas cum fastidio tui quam ii, quos ad professionem speciosam alligatos et sub ingenti titulo laborantis in sua simulatione pudor magis quam voluntas tenet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme