Thesauros Literature Philosophy De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi Seneca, Lucius Annaeus

Book 9

14.9 Pro- sequebatur illum philosophus suus nec iam procul erat tumulus, in quo Caesari deo nostro fiebat cotidianum sacrum ; is : " Quid," inquit, " Cane, nune cogitas ? Aut quae tibi mens est ? " " Observare," inquit Canus, " proposui illo velocissimo momento an sensurus sit animus exire se " promisitque, si quid explorasset, circumiturum amicos et indicaturum, quis esset animarum status.
14.10 Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit. Nemo diutius philosophatus est. Non raptim relinquetur magnus vir et cum cura dicendus. Dabimus te in omnem memoriam, claris- simum caput, Gaianae cladis magna portio !
15.1 Sed nihil prodest privatae tristitiae causas abiecisse ; occupat enim nonnumquam odium generis humani. Cum cogitaveris, quam sit rara simplicitas et quam ignota innocentia et vix umquam, nisi eum expedit, fides, et occurrit tot scelerum felicium turba et occurrit tot scelerum felicium turba transposed by Hermes after Koch from a position after generis humani. et libidinis lucra damnaque pariter invisa et ambitio usque eo iam se suis non continens terminis, ut per turpitudinem splendeat : agitur animus in noctem et velut eversis virtutibus, quas nec sperare licet nec habere prodest, tenebrae oboriuntur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme