Thesauros Literature Philosophy De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi Seneca, Lucius Annaeus

Book 9

11.9 sero animus ad periculorum patientiam post pericula instruitur. " Non putavi hoc futurum" et " Umquam tu hoc eventurum credidisses ? " Quare autem non ? Quae sunt divitiae, quas non egestas et fames et mendicitas a tergo sequatur ? Quae dignitas, cuius non prae- textam et augurale et lora patricia sordes comitentur et exprobratio notae et mille maculae et extrema contemptio ? Quod regnum est, cui non parata sit ruina et proculcatio et dominus et carnifex ? Nec magnis ista intervallis divisa, sed horae momentum interest inter solium et aliena genua.
11.10 Scito ergo omnem condicionem versabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te quoque incurrere. Locuples es: numquid divitior Pompeio ? Cui cum Gaius, vetus cognatus, hospes novus, aperuisset Caesaris domum, ut suam eluderet, defuit panis, aqua ! Cum tot flumina possideret in suo orientia, in suo cadentia, mendicavit stilicidia. Fame ac siti periit in palatio cognati, dum illi heres publicum funus esurienti locat ! Honoribus summis functus es ;
11.11 numquid aut tam magnis aut tam insperatis aut tam universis quam Seianus ? Quo die illum senatus deduxerat, populus in frusta divisit ; in quem quicquid congeri poterat di hominesque contulerant, ex eo nihil super- fuit, quod carnifex traheret ! Rex es :

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme