Thesauros Literature Philosophy De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi Seneca, Lucius Annaeus

Book 9

6.3 Aestimanda sunt deinde ipsa, quae adgredimur, et vires nostrae cum rebus, quas temptaturi sumus, comparandae ; debet enim semper plus esse virium in actore quam in opere ; necesse est opprimant onera, quae ferente maiora sunt.
6.4 Quaedam praeterea non tam magna sunt negotia quam fecunda multumque negotiorum ferunt. Et haec refugienda sunt, ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur, nec accedendum eo, unde liber regressus non sit ; iis admovenda manus est, quorum finem aut facere aut certe sperare possis, relinquenda, quae latius actu procedunt nec ubi proposueris desinunt.
7.1 Hominum utique dilectus habendus est: an digni sint quibus partem vitae nostrae impendamus, an ad illos temporis nostri iactura perveniat ; quidam enim ultro officia nobis nostra imputant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme