Thesauros Literature Philosophy De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi Seneca, Lucius Annaeus

Book 9

4.6 Tale quiddam facias. Si a prima te rei publicae parte fortuna summoverit, stes tamen et clamore iuves et. si quis fauces oppresserit, stes tamen et silentio iuves. Numquam inutilis est opera civis boni; auditus visusque, voltu, nutu, obstinatione tacita incessuque ipso prodest.
4.7 Ut salutaria quaedam, quaedam added by P. Thomas. quae citra gustum tactumque odore proficiunt, ita virtus utilitatem etiam ex longinquo et latens fundit. Sive spatiatur et se utitur suo iure, sive precarios habet excessus cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est et in in added by P. Thomas. angusto circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu est, proficit. Quid tu parum utile putas exemplum bene quiescentis ?
4.8 Longe itaque optimum est miscere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis aut civitatis condicione prohibebitur; numquam enim usque eo interclusa sunt omnia, ut nulli actioni locus honestae sit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme