Book 1
2.12
Inde crediderim fuisse parum certum et efficax vulnus ; non fuit diis immortalibus satis spectare Catonem semel. Retenta ac revocata virtus est, ut in difficiliore parte se ostenderet ; non enim tam magno animo mors initur quam repetitur. Quidni libenter spectarent alumnum suum tam claro ac memorabili exitu evadentem ? Mors illos consecrat, quorum exitum et qui timent laudant.
3.1
Sed iam procedente oratione ostendam, quam non sint quae videntur mala. Nunc illud dico, ista quae tu vocas aspera, quae adversa et abominanda, primum pro ipsis esse quibus accidunt, deinde pro universis, quorum maior diis cura quam singulorum est, post hoc volentibus accidere ac dignos malo esse, si nolint. His adiciam fato ista sic et recte et recte Petschenig from A : ire et Madvig. eadem lege bonis evenire qua sunt boni. Persuadebo deinde tibi, ne umquam boni viri miserearis; potest enim miser dici, non potest esse.