Thesauros Literature Philosophy De Providentia

De Providentia

De Providentia Seneca, Lucius Annaeus

Book 1

5.10 Ignis aurum probat, miseria fortes viros. Vide quam alte escendere debeat virtus ; scies illi non per secura vadendum : Ardua prima via est et quam vix mane recentes enituntur equi; medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe videre sit timor et pavida trepidet formidine pectus, ultima prona via est et eget moderamine certo ; tunc etiam quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps. Tethys solet ima vereri.
5.11 Haec cum audisset ille generosus adulescens : " Placet," inquit, " via ; escendo. Est tanti per ista ire casuro." Non desinit acrem animum metu territare : Utque viam teneas nulloque errore traharis, per tamen adversi gradieris cornua tauri Haemoniosque arcus violentique ora leonis. Post haec ait : " Iunge datos currus ! His quibus deterreri me putas incitor. Libet illic stare ubi ipse Sol trepidat." Humilis et inertis est tuta sectari; per alta virtus it.
6.1 " Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali deus fieri ? " Ille vero non patitur. Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes improbas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam ; ipsos tuetur ac vindicat : numquid hoc quoque aliquis a deo exigit, ut bonorum virorum etiam sarcinas servet ? Remittunt ipsi hanc deo curam: externa contemnunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme