Book 1
1.4
Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat. Suo ista tempori re- serventur, eo quidem magis quod tu non dubitas de providentia sed querens.
1.5
In gratiam te reducam cum diis adversus optimos optimis. Neque enim rerum natura patitur ut umquam bona bonis noceant ; inter bonos viros ac deos amicitia est conciliante virtute. Amicitiam dico ? Immo etiam necessitudo et similitudo, quoniam quidem bonus tempore tantum a deo differt, discipulus eius aemulatorque et vera progenies, quam parens ille magnificus, virtutum non lenis exactor, sicut severi patres, durius educat.
1.6
Itaque cum videris bonos viros acceptosque diis laborare, sudare, per arduum escendere, malos autem lascivire et voluptatibus fluere, cogita filiorum nos modestia delectari, vernularum licentia, illos disciplina tristiori contineri, horum ali audaciam. Idem tibi de deo liqueat. Bonum virum in deliciis non habet, experitur, indurat, sibi illum parat.