Book 1
5.8
Quid querimur ? Ad hoc parti parti Hermes : parati A. sumus. Utatur ut vult suis natura corporibus ; nos laeti ad omnia et fortes cogitemus nihil perire de nostro. Quid est boni viri ? Praebere se fato. Grande solacium est cum universo rapi; quicquid est quod nos sic vivere, sic mori iussit, eadem necessitate et deos alligat. Irrevocabilis humana pariter ac divina cursus vehit. Ille ipse omnium conditor et rector scripsit quidem fata, sed sequitur ; semper paret, semel iussit.
5.9
" Quare tamen deus tam iniquus in distributione fati fuit, ut bonis viris paupertatem et vulnera et acerba funera ascriberet ? " Non potest artifex mutare materiam ; hoc passa est. Quaedam separari a quibusdam non possunt, cohaerent, in- dividua sunt. Languida ingenia et in somnum itura aut in vigiliam somno simillimam inertibus nectuntur elementis ; ut efficiatur vir cum cura dicendus, fortiore fato opus est. Non erit illi planum iter ; sursum oportet ac deorsum eat, fluctuetur ac navigium in turbido regat. Contra fortunam illi tenendus est cursus ; multa accident dura, aspera, sed quae molliat et complanet ipse.