Thesauros Literature Philosophy De Providentia

De Providentia

De Providentia Seneca, Lucius Annaeus

Book 1

5.5 Hanc quoque animosam Demetri fortissimi viri vocem audisse me memini: " Hoc unum," inquit, " de vobis, di immortales, queri possum, quod non ante mihi notam voluntatem vestram fecistis ; prior enim ad ista venissem, ad quae nunc vocatus adsum. Vultis liberos sumere ? vobis illos sustuli. Vultis aliquam partem corporis ? sumite ; non magnam rem promitto, cito totum relinquam. Vultis spiritum ? quidni ? nullam moram faciam, quo minus recipiatis quod dedistis. A volente feretis quicquid petieritis.
5.6 Quid ergo est ? Maluissem offerre quam tradere. Quid opus fuit auferre ? Accipere potuistis ; sed ne nunc quidem auferetis, quia nihil eripitur nisi retinenti." Nihil cogor, nihil patior invitus nec servio deo sed assentior, eo quidem magis, quod scio omnia certa et in aeternum dicta lege decurrere.
5.7 Fata nos ducunt et quantum cuique temporis restat prima nascentium hora disposuit. Causa pendet ex causa, privata ac publica longus ordo rerum trahit. Ideo fortiter Omne patiendum est, quia non, ut putamus, incidunt cuncta sed veniunt. Olim constitutum est quid gaudeas, quid fleas, et quamvis magna videatur varietate singulorum vita distingui, summa in unum venit; accipimus peritura perituri. Quid itaque indignamur ?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme