Thesauros Literature Philosophy De Providentia

De Providentia

De Providentia Seneca, Lucius Annaeus

Book 1

4.7 Magis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae cervici iugum. Ad suspicionem vulneris tiro pallescit, audacter veteranus cruorem suum spectat, qui scit se saepe vicisse post sanguinem. Hos itaque deus quos probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet ; eos autem quibus indulgere videtur, quibus parcere, molles Venturis malis servat. Erratis enim, si quem iudicatis exceptum. Veniet et et Gruter inserts. ad illum diu felicem sua portio ; quisquis videtur dimissus esse, dilatus est. Quare deus optimum quemque aut mala valetudine aut luctu aut aliis incommodis afficit ?
4.8 Quia in castris quoque periculosa fortissimis imperantur ; dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant. Nemo eorum qui exeunt dicit : " Male de me imperator meruit," sed " bene iudicavit." Item dicant quicumque iubentur pati timidis ignavisque flebilia: " Digni visi sumus deo in quibus experiretur quantum humana natura posset pati."
4.9 Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manentmanent Hermes inserts. velut perpetua ebrietate sopiti. Quem specularia semper ab afflatu vindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non sine periculo stringet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme