Thesauros Literature Philosophy De Otio

De Otio

De Otio Seneca, Lucius Annaeus

Book 8

6.1 "Sed refert," inquis, "an ad illam voluptatis causa accesseris nihil aliud ex illa petens quam adsiduam contemplationem sine exitu ; est enim dulcis et habet inlecebras suas." Adversus hoc tibi respondeo : aeque refert, quo animo civilem agas vitam, an semper inquietus sis nec tibi umquam sumas ullum tempus, quo ab humanis ad divina respicias.
6.2 Quomodo res adpetere sine ullo virtutum amore et sine cultu ingeni ac nudas edere operas minime probabile est — misceri enim ista inter se et conseri debent—, sic imperfectum ac languidum bonum est in otium sine actu proiecta virtus, num- quam id, quod didicit, ostendens.
6.3 Quis negat illam debere profectus suos in opere temptare, nec tantum quid faciendum sit cogitare, sed etiam aliquando manum exercere et ea, quae meditata sunt, ad verum perducere ? Quodsi per ipsum sapientem non est mora, si non actor deest, sed agenda desunt, ecquid illi secum esse permittes ?
6.4 Quo animo ad otium sapiens secedit ? Ut sciat se tum quoque ea acturum, per quae posteris prosit. Nos certe sumus qui dicimus et Zenonem et Chrysippum maiora egisse, quam si duxissent exercitus, gessissent honores, leges tulissent. Quas non uni civitati, sed toti humano generi tulerunt. Quid est ergo, quare tale otium non conveniat viro bono, per quod futura saecula ordinet nec apud paucos contionetur, sed apud omnis omnium gentium homines, quique sunt quique erunt ?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme