Thesauros Literature Philosophy De Otio

De Otio

De Otio Seneca, Lucius Annaeus

Book 8

4.2 Huic maiori rei publicae et in otio deservire possumus, immo vero nescio an in otio melius, ut quaeramus quid sit virtus, una pluresne sint ; natura an ars bonos viros faciat ; unum sit hoc, quod maria terrasque et mari ac terris inserta complectitur, an multa eiusmodi corpora deus sparserit; continua sit omnis et plena materia, ex qua cuncta gignuntur, an diducta et solidis inane permixtum ; qui sit deus ; deses opus suum spectet an tractet; utrumne extrinsecus illi circumfusus sit an toti inditus ; immortalis sit mundus an inter caduca et ad tempus nata numerandus. Haec qui contemplatur, quid deo praestat ? Ne tanta eius opera sine teste sit.
5.1 Solemus dicere summum bonum esse secundum naturam vivere. Natura nos ad utrumque genuit, et contemplationi rerum et actioni.
5.1 Nunc id probemus, quod prius diximus. Quid porro ? Hoc non erit probatum, si se unusquisque consuluerit, quantam cupidinem habeat ignota noscendi, quam ad omnis fabulas excitetur ?
5.2 Navigant quidam et labores peregrinationis longissimae una mercede perpetiuntur cognoscendi aliquid abditum remotum- que. Haec res ad spectacula populos contrahit, haec cogit praeclusa rimari, secretiora exquirere, antiquitates evolvere, mores barbararum audire gentium.
5.3 Curiosum nobis natura ingenium dedit et artis sibi ac pulchritudinis suae conscia spectatores nos tantis rerum spectaculis genuit, perditura fructum sui, si tam magna, tam clara, tam subtiliter ducta, tam nitida et non uno genere formosa soli- tudini ostenderet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme