Book 2
7.1
Et quid indignius quam sapientis adfectum ex aliena pendere nequitia ? Desinet ille Socrates posse eundem vultum domum referre, quem domo extulerat ? Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente ; omnis illi per iracundiam maeroremque vita transibit.
7.2
Quod enim momentum erit, quo non improbanda videat ? Quotiens processere domo, per sceleratos illi avarosque et prodigos et impudentis et ob ista felices incedendum erit ; nusquam oculi eius flectentur, ut non quod indignentur inveniant. Deficiet, si totiens a se iram quotiens causa poscet exegerit.
7.3
Haec tot milia ad forum prima luce properantia quam turpes lites, quanto turpiores advocatos habent ! Alius iudicia patris accusat, quae vereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator venit eius criminis, cuius manifestior reus est; et iudex damnaturus quae fecit eligitur et corona pro mala causa stat stat Gertz, omitted by Hermes. bona patroni voce corrupta.
8.1
Quid singula persequor ? Cum videris forum multitudine refertum et saepta concursu omnis frequentiae plena et illum circum, in quo maximam sui partem populus ostendit, hoc scito, istic tantundem esse vitiorum quantum hominum.