Book 2
34.5
Irascetur aliquis ; tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab altera parte deserta ; nisi paria non pugnant. Sed utrimque certabit ira, concurritur, ille est melior qui prior pedem rettulit ; victus est qui vicit. Percussit te, recede ; referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem ; non poteris revelli, cum voles.
35.1
Numquid velit quisquam tam graviter hostem ferire, ut relinquat manum in vulnere et se ab ictu revocare non possit ? Atqui tale ira telum est; vix retrahitur. Arma nobis expedita prospicimus, gladium commodum et habilem; non vitabimus impetus animi istos istos Gertz: hos A 1 A 5. graves et onerosos et irrevocabiles ?
35.2
Ea demum velocitas placet, quae ubi iussa est vestigium sistit nec ultra destinata procurrit flectique et a cursu ad gradum reduci potest ; aegros scimus nervos esse, ubi invitis nobis moventur ; senex aut infirmi corporis est, qui cum ambulare vult currit. Animi motus eos putemus sanissimos validissimosque, qui nostro arbitrio ibunt, non suo ferentur.