Book 1
20.2
Omnes, quos vecors animus supra cogitationes extollit humanas, altum quiddam et sublime spirare se credunt ; ceterum nil solidi subest, sed in ruinam prona sunt quae sine fundamentis crevere. Non habet ira cui insistat. Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severitate crudelitas.
20.3
Multum, inquam, interest inter sublimem animum et superbum. Iracundia nihil amplum decorumque molitur ; contra mihi videtur veternosi et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad tactus levissimos gemunt. Ita ira muliebre maxime ac puerile vitium est. " At incidit et in viros." Nam viris quoque puerilia ac muliebria ingenia sunt.
20.4
" Quid ergo ? Non aliquae voces ab iratis emittuntur quae magno emissae videantur animo ? " Immo immo added by Madvig. veram ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira et abominanda : " Oderint, dum metuant." Sullano scias saeculo scriptam. Nescio utrum sibi peius optaverit, ut odio esset, an ut timori. " Oderint." Occurrit illi futurum, ut exsecrentur, insidientur, opprimant. Quid adiecit ? Di illi male faciant, adeo repperit dignum odio remedium. " Oderint "—quid tum ? Dum pareant ? Non ; dum probent ? Non ; quid ergo ? " Dum timeant." Sic ne amari quidem vellem. Magno hoc dictum spiritu putas ? Falleris ;