Book 1
19.6
nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas ; idem delictum in duobus non eodem malo afficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curavit ut nocens esset.
19.7
Hoc semper in omni animadversione servabit, ut sciat alteram adhiberi, ut emendet malos, alteram, ut tollat ; in utroque non praeterita, sed futura intuebitur—nam, ut Plato ait, nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur ; revocari enim praeterita non possunt, futura prohibentur—, et quos volet nequitiae male cedentis exempla fieri, palam occidet, non tantum ut pereant ipsi, sed ut alios pereundo deterreant.
19.8
Haec cui expendenda aestimandaque sunt, vides quam debeat omni perturbatione liber accedere ad rem summa diligentia tractandam, potestatem vitae necisque ; male irato ferrum committitur.
20.1
Ne illud quidem iudicandum est, aliquid iram ad magnitudinem animi conferre. Non est enim illa magnitudo ; tumor est. Nec corporibus copia vitiosi umoris intentis morbus incrementum est sed pestilens abundantia.