Thesauros Literature Philosophy De Constantia

De Constantia

De Constantia Seneca, Lucius Annaeus

Book 2

13.4 Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes vendentesque, quorum tabernae pessimorum servorum turba refertae sunt ? Non, ut puto ; quid enim is boni habet, sub quo nemo nisi malus est ? Ergo ut huius humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis : " Habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes teterrimos, sed venales, sed novum aucupantes dominum.
13.5 " Nullius ergo movebitur contumelia. Omnes enim inter se differant, sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis putat ; nam si semel se demiserit eo, ut aut iniuria moveatur aut contumelia, non poterit umquam esse securus. Securitas autem proprium bonum sapientis est ; nec committet, ut iudicando contumeliam sibi factam honorem habeat ei qui fecit ; necesse est enim, a quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme