Thesauros Literature Philosophy De Constantia

De Constantia

De Constantia Seneca, Lucius Annaeus

Book 2

8.1 Praeterea iustitia nihil iniustum pati potest, quia non coeunt contraria. Iniuria autem non potest fieri nisi iniuste ; ergo sapienti iniuria non potest fieri. Nec est quod mireris ; si nemo illi potest iniuriam facere, ne prodesse quidem quisquam potest. Et sapienti nihil deest quod accipere possit loco muneris, et malus nihil potest dignum tribuere sapiente ; habere enim prius debet quam dare, nihil autem habet quod ad se transferri sapiens gavisurus sit.
8.2 Non potest ergo quisquam aut nocere sapienti aut prodesse, quoniam divina nec iuvari desiderant nec laedi possunt, sapiens autem vicinus proximusque dis consistit, excepta mortalitate similis deo. Ad illa nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida, aequali et concordi cursu fluentia, secura, benigna, bono publico nata, et sibi et aliis salutaria nihil humile concupiscet, nihil flebit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme