Thesauros Literature Philosophy De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam Seneca, Lucius Annaeus

Book 6

20.1 O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur expectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevom dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur ! Haec servitutem invito domino remittit ; haec captivorum catenas levat ;
20.2 haec e carcere educit quos exire imperium impotens vetuerat ; haec exulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostendit nihil interesse, infra quos quis iaceat ; haec, ubi res communis fortuna male divisit et aequo iure genitos alium alii donavit, exaequat omnia ; haec est, post quam nihil quisquam alieno fecit arbitrio ; haec est, in qua nemo humilitatem suam sensit ; haec est, quae nulli non patuit ; haec est, Marcia, quam pater tuus concupit; haec est, inquam, quae efficit, ut nasci non sit supplicium, quae efficit, ut non concidam adversus minas casuum, ut servare animum salvum ac potentem sui possim : habeo quod appellem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme