Thesauros Literature Philosophy De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam Seneca, Lucius Annaeus

Book 6

16.4 Cornelia Livi Drusi clarissimum iuvenem inlustris in- genii, vadentem per Gracchana vestigia imperfectis tot rogationibus intra penates interemptum suos, amiserat incerto caedis auctore. Tamen et acerbam mortem filii et inultam tam magno animo tulit, quam ipse leges tulerat.
16.5 Iam cum fortuna in gratiam, Marcia, reverteris, si tela, quae in Scipiones Scipionumque matres ac filias exegit, quibus Caesares petit, ne a te quidem conti- nuit ? Plena et infesta variis casibus vita est, a quibus nulli longa pax, vix indutiae sunt. Quattuor liberos sustuleras, Marcia. Nullum aiunt frustra cadere telum, quod in confertum agmen inmissum est: mirum est tantam turbam non potuisse sine invidia damnove praetervehi ? At hoc at hoc inferior MSS.: adhoc A Hermes.
16.6 iniquior fortuna fuit, quod non tantum eripuit filios, sed elegit. Numquam tamen iniuriam dixeris ex aequo cum potentiore di- videre ; duas tibi reliquit filias et harum nepotes. Et ipsum, quem maxime luges prioris oblita, non ex toto abstulit ; habes ex illo duas filias, si male fers, magna onera, si bene, magna solacia. In hoc te perduc, ut illas cum videris, admonearis filii, non doloris !

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme