Thesauros Literature Philosophy De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam Seneca, Lucius Annaeus

Book 6

16.1 Scio quid dicas : " Oblitus es feminam te con- solari, virorum refers exempla." Quis autem dixit naturam maligne cum mulierum ingeniis egisse et virtutes illarum in artum retraxisse ? Par illis, mihi crede, vigor, par ad honesta, libeat, facultas est ; dolorem laboremque ex aequo, si consuevere, patiuntur.
16.2 In qua istud urbe, di boni, loquimur ? In qua regem Romanis capitibus Lucretia et Brutus deiecerunt : Bruto libertatem debemus, Lucretiae Brutum ; in qua Cloeliam contempto et hoste et flumine ob in- signem audaciam tantum non in viros transcripsimus : equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi, in qua etiam feminas equo donavimus.
16.3 Quod si tibi vis exempla referri feminarum, quae suos fortiter desideraverint, non ostiatim quaeram ; ex una tibi familia duas Cor- nelias dabo : primam Scipionis filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus recognovit. Et de ceteris facile est, quos nec editos nec amissos civitas sensit ; Tiberium Gaiumque, quos etiam qui bonos viros negaverit magnos fatebitur, et occisos vidit et insepultos. Consolantibus tamen miseramque dicentibus : " Numquam," inquit, " non felicem me dicam, quae Gracchos peperi."

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme