Book 6
12.4
? Nulli fere et magna bona et diuturna contingunt ; non durat nec ad ultimum exit nisi lenta felicitas. Filium tibi dii immortales non diu daturi statim talem dederunt, qualis diu effici potest. Ne illud quidem dicere potes electam te a dis, cui frui non liceret filio. Circumfer per omnem notorum, ignotorum frequentiam oculos, occurrent tibi passi ubique maiora. Senserunt ista magni duces, senserunt principes ; ne deos quidem fabulae immunes reliquerunt, puto, ut nostrorum funerum levamentum esset etiam divina concidere. Circumspice, inquam, omnis; nullam tam tam added by Muretus. miseram nominabis domum, quae non inveniat in miseriore solacium.
12.5
Non me hercules tam male de moribus tuis sentio, ut putem posse te levius pati casum tuum, si tibi ingentem lugentium numerum produxero. Malivolum solacii genus est turba miserorum ; quosdam tamen referam, non ut scias hoc solere hominibus accidere—ridiculum est enim mortalitatis exempla colligere—, sed ut scias fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo. A felicissimo incipiam.