Thesauros Literature Philosophy De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam Seneca, Lucius Annaeus

Book 6

7.2 Aspice mutorum animalium quam concitata sint desideria et tamen quam brevia: vaccarum uno die alterove mugitus auditur, nec diutius equarum vagus ille amensque discursus est ; ferae cum vestigia catulorum consectatae sunt et silvas pervagatae, cum saepe ad cubilia expilata redierint, rabiem intra exiguum tempus extinguunt ; aves cum stridore magno inanes nidos circum- fremuerunt, intra momentum tamen quietae volatus suos repetunt ; nec ulli animali longum fetus sui desiderium est nisi homini, qui adest dolori suo nec tantum, quantum sentit, sed quantum constituit, adficitur.
7.3 Ut scias autem non esse hoc naturale, luctibus frangi, primum magis feminas quam viros, magis barbaros quam placidae eruditaeque gentis homines, magis indoctos quam doctos eadem orbitas vulnerat. Atqui ea, quae a natura vim acceperunt, eandem in omnibus servant ; apparet non esse naturale quod varium est.
7.4 Ignis omnes aetates omniumque urbium cives, tam viros quam feminas uret ; ferrum in omni corpore exhibebit secandi potentiam. Quare ? quia vires illi a natura datae sunt, quae nihil in personam constituit. Paupertatem, luctum, ambitionem ambitionem A: damnationem Madvig: amissionem Gertz: contemptionem Waltz: abitionem Negro. alius aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et imbecillum impatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme