Book 11
6.8
Omnia volvuntur semper et in transitu sunt ; ut lex et naturae necessitas ordinavit, aliunde alio deferuntur ; eum per certa annorum spatia orbes suos explicuerint, iterum ibunt per quae venerant. I nunc et humanum animum ex isdem, quibus divina constant, seminibus compositum moleste ferre transitum ae migrationem puta, cum dei natura adsidua et citatissima commutatione vel delectet se vel conservet.
7.1
A caelestibus agedum te ad humana converte ; videbis gentes populosque universos mutasse sedem. Quid sibi volunt in mediis barbarorum regionibus Graecae urbes ? quid inter Indos Persasque Macedonicus sermo ? Scythia et totus ille ferarum indomitarumque gentium tractus civitates Achaiae Ponticis impositas litoribus ostentat ; non perpetuae hiemis saevitia, non hominum ingenia ad similitudinem caeli sui horrentia transferentibus domos suas obstiterunt. Atheniensis in Asia turba est ;
7.2
Miletus quinque et septuaginta urbium populum in diversa effudit ; totum Italiae latus, quod infero mari adluitur, maior Graecia fuit. Tuscos Asia sibi vindicat; Tyrii Africam incolunt, Hispaniam Poeni; Graeci se in Galbam immiserunt, in Graeciam Galli; Pyre- naeus Germanorum transitus non inhibuit—