Thesauros Literature Philosophy De Consolatione ad Helviam

De Consolatione ad Helviam

De Consolatione ad Helviam Seneca, Lucius Annaeus

Book 11

5.2 Sapientem esse me dico ? Minime ; nam id quidem si profiteri possem, non tantum negarem miserum esse me, sed omnium fortunatissimum et in vicinum deo perductum prae- dicarem. Nunc, quod satis est ad omnis miserias leniendas, sapientibus me viris dedi et nondum in auxilium mei validus in aliena castra confugi, eorum scilicet, qui facile se ae suos tuentur.
5.3 Illi me iusserunt stare adsidue velut in praesidio positum et omnis conatus fortunae, omnis impetus prospicere multo ante quam incurrant. Illis gravis est, quibus repentina est ; facile eam sustinet, qui semper expectat. Nam et hostium adventus eos prosternit, quos inopinantis occupavit ; at qui futuro se bello ante bellum paraverunt, compositi et aptati primum, qui tumul- tuosissimus est, ictum facile excipiunt.
5.4 Numquam ego fortunae credidi, etiam cum videretur pacem agere ; omnia illa, quae in me indulgentissime conferebat, pecuniam, honores, gratiam, eo loco posui, unde posset sine motu meo repetere. Intervallum inter illa et me magnum habui ; itaque abstulit illa, non avulsit. Neminem adversa fortuna comminuit, nisi quem secunda decepit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme