Thesauros Literature Philosophy De Brevitate Vitae

De Brevitate Vitae

De Brevitate Vitae Seneca, Lucius Annaeus

Book 10

3.3 Repete memoria tecum, quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaveras processerit, quando tibi usus tui fuerit, quando in statu suo vultus, quando animus intrepidus, quid tibi in tam longo aevo facti operis sit, quam multi vitam tuam diripuerint te non sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit, quam exiguum tibi de tuo relictum sit ; intelleges te immaturum mori." Quid ergo est in causa ?
3.4 Tamquam semper victuri vivitis, numquam vobis fragilitas vestra succurrit, non observatis, quantum iam temporis transierit ; velut ex pleno et abundanti perditis, cum interim fortasse ille ipse qui alicui alicui A5: aliquo A1: aliquoi Gertz, Hermes. vel homini vel rei donatur dies ultimus sit. Omnia tamquam mortales timetis, omnia tamquam immortales 5 concupiscitis. Audies plerosque dicentes: " A quinquagesimo anno in otium secedam, sexagesimus me annus ab officiis dimittet." Et quem tandem longioris vitae praedem accipis ? Quis ista sicut disponis ire patietur ? Non pudet te reliquias vitae tibi reservare et id solum tempus bonae menti destinare, quod in nullam rem conferri possit ? Quam serum est tune vivere incipere, cum desinendum est ! Quae tam stulta mortalitatis oblivio in quinquagesimum et sexagesimum annum differre sana consilia et inde velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt !

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme