Thesauros Literature Philosophy De Brevitate Vitae

De Brevitate Vitae

De Brevitate Vitae Seneca, Lucius Annaeus

Book 10

17.3 Quid, quod gaudia quoque eorum trepida sunt ? Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur. Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, cum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint ?
17.4 Maxima quaeque bona sollicita sunt nec ulli fortunae minus bene quam optimae creditur ; alia felicitate ad tuendam felicitatem opus est et pro ipsis quae successere votis vota facienda sunt. Omne enim quod fortuito obvenit instabile est, quoque altius surrexerit, opportunius est in occasum. Neminem porro casura delectant ; miserrimam ergo necesse est, non tantum brevissimam, vitam esse eorum, qui magno parant labore, quod maiore possideant. Operose adsecuntur quae volunt, anxii tenent quae adsecuti sunt ;
17.5 nulla interim numquam amplius redi- turi temporis ratio est. Novae occupationes veteribus substituuntur, spes spem excitat, ambitionem ambitio. Miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur. Nostri nos honores torserunt ? Plus temporis alieni auferunt. Candidati laborare desimus ? Suffragatores incipimus. Accusandi deposimus molestiam ? Iudicandi nanciscimur. Iudex desit esse ? Quaesitor est. Alienorum bonorum mercennaria procuratione consenuit ? Suis opibus distinetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme