Thesauros Literature Philosophy De Brevitate Vitae

De Brevitate Vitae

De Brevitate Vitae Seneca, Lucius Annaeus

Book 10

16.4 At illud tempus, quod amant, amant Muretus : amanti A. breve est et praeceps breviusque multo suo fit fit added by Erasmus before suo. vitio ; aliunde enim alio transfugiunt et consistere in una cupiditate non possunt. Non sunt illis longi dies, sed invisi; at contra quam exiguae noctes videntur, quas in complexu scortorum aut vino exigunt !
16.5 Inde etiam poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus visus est Iuppiter voluptate concubitus delenitus duplicasse noctem. Quid aliud est vitia nostra incendere quam auctores illis inscribere deos et dare morbo exemplo divinitatis excusatam licentiam ? Possunt istis non brevissimae videri noctes, quas tam care mereantur ? Diem noctis expectatione perdunt, noctem lucis metu.
17.1 Ipsae voluptates eorum trepidae et variis ter- roribus inquietae sunt subitque cum maxime exsultantis sollicita cogitatio : " Haec quam diu ? " Ab hoc affectu reges suam flevere potentiam, nec illos magnitudo fortunae suae delectavit, sed venturus aliquando finis exterruit. Cum per magna camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mensuram conprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit, quod intra centum annos nemo ex tanta iuventute superfuturus esset.
17.2 At illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque alios in mari, alios in terra, alios proelio, alios fuga et intra exiguum tempus consumpturus illos, quibus centesimum annum timebat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme