Book 10
13.2
Graecorum iste morbus fuit quaerere, quem numerum Ulixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea an eiusdem essent auctoris, alia deinceps huius notae, quae sive contineas, nihil tacitam conscientiam iuvant sive proferas, non doctior videaris sed molestior.
13.3
Ecce Romanos quoque invasit inane studium supervacua discendi. His diebus audii quendam referentem, quae primus quisque ex Romanis ducibus fecisset; primus navali proelio Duilius vicit, primus Curius Dentatus in triumpho duxit elephantos. Etiamnunc ista, etsi ad veram gloriam non tendunt, circa civilium tamen operum exempla versantur ; non est pro- futura talis scientia, est tamen quae nos speciosa rerum vanitate detineat.
13.4
Hoc quoque quaerentibus remittamus, quis Romanis primus persuaserit navem conscendere. Claudius is fuit, Caudex ob hoc ipsum appellatus, quia plurium tabularum contextus caudex apud antiquos vocatur, unde publicae tabulae codices dicuntur et naves nunc quoque ex antiqua consuetu- dine, quae commeatus per Tiberim subvehunt, codicariae vocantur.
13.5
Sane et hoc ad rem pertineat, quod Valerius Corvinus primus Messanam vicit et primus ex familia Valeriorum urbis captae in se translato nomine Messana appellatus est paulatimque vulgo permutante litteras Messala dictus.